- NEMEA
- I.NEMEAfilia Iovis et Lunae; a qua nomen Argivorum regioni. Alii tamen a pascuis armentorum agri, quae Iunoni sacra essent; vel a Danai liberis, istam sic nominatam volunt. Hinc Ludis appellatio, de quibus mox dicemus. Vide Iul. Caes. Scaligerum Poetic. l. 1. c. 25.II.NEMEAoppid. Tristena Nigro, ubi silva Achaiae, seu regio sylvosa, inter Cleonas Phliuntem, in qua Hercules mirae magnitudinis leonem interfecit, qui a loco cognominatus Nemeaeus. Unde ibi, in honorem eius, instituta sunt sollemnia quaedam certamina, quae et ipsa a loco Nemeaea dicta, Olymp. 51. Quamquam non desunt, qui ea potius, longe ante in honorem Archemori, instituta velint. Lycurgi Nemeae regis filioli, quem cum Hypsipyle nutrix Argivis fontem ostensura in gramine deposuisset, serpens a proximis virgultis interfecit. De tempore, quo haec ludicra peragebantur, disputat Petitus, ostenditque ex Diod. Sic. l. 19. ad annum 2. Olympiadis 16. Praxibulô Archonte, Nemea a Cassandro celebrata fuisse, contra Virum Eruditum, qui tempus peractorum ludorum in annum primum Olympiadis confert, nixus anctoritate Livii l. 27. Adeoque secundô quoque annô vertente Olympiadis instaurari fuisse solita, docet: quemadmodum et Pythia, quibus tamen Namea priora erant. De eodem ita Scholia Pindari ad Nemeonioas: Προέςησαν δὲ τοῦ ἀγῶνος, πρῶτοι μὲν Δεκελεωναῖοι, εἶτα Κορίνςθιοι. Καί ἐςι τριετὴς τελούμενος μηνὶ πανέμῳ, δωδεκᾴτη, Praesuerunt autem agoni primum Deceledtes, dein Corinthil. Tertiô quoque annô instautabatur, mense Panemô (qui Hecatombaeoni respondebat) die duodecimô. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Att. l. 1. tit. 1. De Auctore ludorum, res ita habet: Duces illi septem, qui cum Polynice Thebas oppugnatum ibant, in Nemaea silva sitientes, inciderunt in Hypsipylen, quae, cum esset nutrix Opheltis, cum inter herbas ludentem relinquens, Achivis aquam ostendit. Interea serpentis ictu interiit alumnus, quare Duces reversi ad eum locum, sepelierunt puerum et in solatium Nutricis, ludos hos circa rogum instituerunt. Vide Boccatium l. 5. c. 29. Opheltem autem Archemorum, in exsequiis eius, vocavit Amphiaraus vates, unus septem illorum Ducum, quod esset hic luctus ἀρχὴ μόρου, quandoquidem infelicissime pugnaturi essent. Hoc spectaculum, quum postea Hercules Leonem Nemeaeum in eadem sylya occidisset, mutavit,dignitate et amplitudine honorum augens. Itaque a Graecis Ducibus Nemei ludi instituti et Archemoro consecrati: ab Hercule vero illustriores redditi et Nemaeo Iovi dedicati sunt. Aelian. tamen Var. Hist. l. 4. c. 5. Septem Duces ad Thebas Pronacti ludos hos instituisse, gratiam referentes, scribit: quam sententiam priori praefert Auctor Commentar. in Pindar. Celebrati sunt in Argia, in qua Nemea silva est, quam prolixe describit Strabo l. 8. ut et Pausan. in Argolicis, ubi inter alia, Leonis specum adhuc suô saeculô ostensam fuisse, et Nemeam regiunculam inde ferme 15. stadiis abesse, refert. Victores primitus oleâ coronati fuerunt, usque ad bella Medica: Postea apii usus invaluit, et ex χλωρῶν σελίνων serta iis confieri sueverunt. Et quoniam a Graecis militibus Thebas proficiscentibus primum fuêre instituti, primis temporibus milites solum ac corum filii, ad spectaculum admissi sunt: postea demum populari quoqueturbaespectandi venia data est. Praeerant illis Iudices Argivi, vide supra, et quidem pullati, φαιὰς ςολὰς ἐςολισμένοι, quô originem sacrorum declarabant a luctu promanâsse: Agonque cum primum fuisset Equestris et Gymnicus ac Ἐπιτάφιος, admissa postmodum sunt omnium certaminum genera, Pentathlon, stadium, discus, saltus, lucta, pugilatus. Nemeonicas carminibus extulit Pindarus, quem vide, cumScholiis et Commentariis eius. At hanc in rem plura, apud Scaligerum Poetices l. 1. c. 25. Car. Paschalium Coronar. l. 6. c. 26. et 27. Caspar. Barthium Animadversion. ad Papin. Statium passim, Alios. NEMEA fluv. Peloponnesi, in sinum Corinthiacum fluens, Strab. Nunc Langra. Medius inter Sicyonem, ad Occasum et Corinthum ad Ortum. Item oppid. Argiae, medium inter Slcyonem in Circium et sinum Argolicum in Eurum. Etiam rupes apud Thebas in Boeotia seu potius apud Nemeam oppid. Argiae, Virg. Aen. l. 8. v. 295.Prodigia, et vastum Nemeae sub rupe leonem.Fons etiam Hispaniae in celtiberis, Martial. 1. Epigr. 50. v. 18.Et Nemea, quae vincit nives.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.